- CUCURBITA
- CUCURBITAapud Auctorem Moreti,Et gravis in latum demissa cucurbita ventrem:similis cum cucumeribus naturae est, duntaxat in nascendo. Vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix levi umbrâ cameras ac pergulas operiens. Inde haec duo prima genera, camerarium et plebeium, quod humi repit. In priore mire tenui pediculô libratur pondus immobile aurae --- quoque omni modô fastigiatur --- crescit, quâ cogitur forma, plerumque et draconis intorti figurâ. Libertate vero pensili concessâ, iam visa est novem (alii legunt 3. alii 8.) pedum longitudinis, Plinius ubi supra. Usus carum in cibis. Et primus caulis in cibo --- cortex viridi tener deraditur nihilominus in cibis. Cibus saluber ac lenis --- Cibis quo longiores, tenuioresque, eo gratiores. Et ob id salubriores, quae pendendo crevêre, Ibid. Hinc inventa tatio est, quâ (non semini solum, sed) cibis quoque servarentur --- et id quidem in muria fit. Sed et scrobe, opaco in loco, harenâ substrato, foenôque siccô opertas, ac deinde terrâ, virides servari tradunt, Ibid. Ob quam cibi huius salubritatem, proverbiô iactatum, Cucurbitâ salubrius. Atque inde lilium quidem prisci super mortuo, at Cucurbitam super sano statuerunt, apud Auctorem Παροιμιῶν, ubi de Proverb. ἠ κρίνον, ἢ κολοκύνθην: qui Diphili quoque illud citat, Ε᾿ν ἠμέρῃσιν ἑπτά σοι γέρον θἐλω παραχεῖν κολοκύνθην ἤ κρίνον, In diebus ipse septem tibi senex volo praebere cucurbitam aut lilium. Ac si dicat, Intra hosce proximos septem dies tu quidem aut convalesces, aut morieris. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 5. Sed et alius earum usus: Nuper in balinearum usum venêre urceorum vice, iampridem vero etiam cadorum, ad vina condenda, iterum Plin. Imo, si eidem fides, vestitui quoque inservierunt. Arabes enim linum ex Cucurbitis laniferis, in arboribus genitis, colligere tradit, l. eôd. c. 1. de Lino. Idem de arboribus Indiae laniferis, Ferunt, inquit, mali cotonei amplitudine, cucurbitas, quae maturitate ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretiosô linteô faciunt. Qua de re quid sentiendum, vide Salmas. ad Solin. p. 296. et seqq. De Cucurbitis vero Medicinalibus, vide iterum Plinium, l. 32. c. 10. In Musaeo Kirchetiano Romae, e Cucurbitis Mexicanis scutellae excavatae, figurâ sat amplae, sed pondere levissimô, diversis figuris et tractibus subtilissimis varie effigiatae; ut etiam colorum multiplicitate depictae ac demum vernice Sinicô magni splendoris superinductô, asservantur, uti docet Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo, p. 34.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.